Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illumExtremum noctis quae dea finit iter.Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater AmorumGaudet in Idaeis concubuisse iugis.Nec, puto, conlatis forma Menelaus et annisIudice te nobis anteferendus erit.Non dabimus certe socerum tibi clara fugantemLumina, qui trepidos a dape vertat equos;Nec Priamo pater est soceri de caede cruentusEt qui Myrtoas crimine signat aquas;Nec proavo Stygia nostro captantur in undaPoma, nec in mediis quaeritur umor aquis.Quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis,Cogitur huic domui Iuppiter esse socer?Heu facinus! totis indignus noctibus illeTe tenet, amplexu perfruiturque tuo;At mihi conspiceris posita vix denique mensa,Multaque quae laedant hoc quoque tempus habet.Hostibus eveniant convivia talia nostris,Experior posito qualia saepe mero!Paenitet hospitii, cum me spectante lacertosInponit collo rusticus iste tuo.Rumpor et invidia — quid enim non omnia narrem? —Membra superiecta cum tua veste fovet.Oscula cum vero coram non dura daretis,Ante oculos posui pocula sumpta meos;Lumina demitto cum te tenet artius ille,Crescit et invito lentus in ore cibus.Saepe dedi gemitus; et te — lasciva! — notaviIn gemitu risum non tenuisse meo.Saepe mero volui flammam compescere, at illaCrevit, et ebrietas ignis in igne fuit,Multaque ne videam, versa cervice recumbo;Sed revocas oculos protinus ipsa meos.Quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre,Sed dolor a facie maior abesse tua.Qua licet et possum, luctor celare furorem;Sed tamen apparet dissimulatus amor.Nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis!Atque utinam soli sint ea nota tibi!