Et soror, effusis ut erat, Cassandra, capillis,Cum vellent nostrae iam dare vela rates,'Quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum!Quanta per has nescis flamma petatur aquas!'Vera fuit vates; dictos invenimus ignes,Et ferus in molli pectore flagrat amor!Portubus egredior, ventisque ferentibus ususApplicor in terras, Oebali nympha, tuas.Excipit hospitio vir me tuus — hoc quoque factumNon sine consilio numinibusque deum!Ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone totaOstendi dignum conspicuumque fuit;Sed mihi laudatam cupienti cernere formamLumina nil aliud quo caperentur erat.Ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensiAttonitus curis intumuisse novis.His similes vultus, quantum reminiscor, habebatVenit in arbitrium cum Cytherea meum.Si tu venisses pariter certamen in illud,In dubio Veneris palma futura fuit!Magna quidem de te rumor praeconia fecit,Nullaque de facie nescia terra tua est;Nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortuInter formosas altera nomen habet!Crede sed hoc nobis! — minor est tua gloria vero,Famaque de forma paene maligna tua est;Plus hic invenio, quam quod promiserat illa,Et tua materia gloria victa sua est.Ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus,Et visa es tanto digna rapina viro,More tuae gentis nitida dum nuda palaestraLudis et es nudis femina mixta viris.Quod rapuit, laudo; miror, quod reddidit umquam.Tam bona constanter praeda tenenda fuit.Ante recessisset caput hoc cervice cruenta,Quam tu de thalamis abstraherere meis.Tene manus umquam nostrae dimittere vellent?Tene meo paterer vivus abire sinu?Si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem,Nec Venus ex toto nostra fuisset iners.