Lesbides, infamem quae me fecistis amatae,Desinite ad citharas turba venire mea!Abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat,Me miseram, dixi quam modo paene 'meus!'Efficite ut redeat; vates quoque vestra redibit.Ingenio vires ille dat, ille rapit.Ecquid ago precibus, pectusve agreste movetur?An riget, et Zephyri verba caduca ferunt?Qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent;Hoc te, si saperes, lente, decebat opus.Sive redis, puppique tuae votiva paranturMunera, quid laceras pectora nostra mora?Solve ratem! Venus orta mari mare praestat amanti.Aura dabit cursum; tu modo solve ratem!Ipse gubernabit residens in puppe Cupido;Ipse dabit tenera vela legetque manu.Sive iuvat longe fugisse Pelasgida Sappho —Non tamen invenies, cur ego digna fugi —Hoc saltem miserae crudelis epistula dicat,Ut mihi Leucadiae fata petantur aquae!