Hic ego cum lassos posuissem flebilis artus,Constitit ante oculos Naias una meos.Constitit et dixit: 'quoniam non ignibus aequisUreris, Ambracia est terra petenda tibi.Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor —Actiacum populi Leucadiumque vocant.Hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amoreMisit, et inlaeso corpore pressit aquas.Nec mora, versus amor fugit lentissima mersiPectora, Deucalion igne levatus erat.Hanc legem locus ille tenet. pete protinus altamLeucada nec saxo desiluisse time!'Ut monuit, cum voce abiit; ego territa surgo,Nec lacrimas oculi continuere mei.Ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus;Sit procul insano victus amore timor!Quidquid erit, melius quam nunc erit! aura, subitoEt mea non magnum corpora pondus habe!Tu quoque, mollis Amor, pennas suppone cadenti,Ne sim Leucadiae mortua crimen aquae!Inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam,Et sub ea versus unus et alter erunt:Grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho:Convenit illa mihi, convenit illa tibi.Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras,Cum profugum possis ipse referre pedem?Tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda;Et forma et meritis tu mihi Phoebus eris.An potes, o scopulis undaque ferocior omni,Si moriar, titulum mortis habere meae?Ah quanto melius iungi mea pectora tecumQuam poterant saxis praecipitanda dari!Haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas,Visaque sunt totiens ingeniosa tibi.Nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat,Ingeniumque meis substitit omne malis.Non mihi respondent veteres in carmina vires;Plectra dolore iacent muta, dolore lyra.Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles,Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra,