Non veniunt in idem pudor atque amor. omne videbatVulgus; eram lacero pectus aperta sinu.Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt —Somnia formoso candidiora die.Illic te invenio, quamvis regionibus absis;Sed non longa satis gaudia somnus habetSaepe tuos nostra cervice onerare lacertos,Saepe tuae videor supposuisse meos;Oscula cognosco, quae tu committere linguaAptaque consueras accipere, apta dare.Blandior interdum verisque simillima verbaEloquor, et vigilant sensibus ora meis.Ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt,Et iuvat, et siccae non licet esse mihi.At cum se Titan ostendit et omnia secum,Tam cito me somnos destituisse queror;Antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint —Conscia deliciis illa fuere meis.Illuc mentis inops, ut quam furialis EnyoAttigit, in collo crine iacente feror.Antra vident oculi scabro pendentia tofo,Quae mihi Mygdonii marmoris instar erant;Invenio silvam, quae saepe cubilia nobisPraebuit et multa texit opaca coma —Sed non invenio dominum silvaeque meumque.Vile solum locus est; dos erat ille loci.Cognovi pressas noti mihi caespitis herbas;De nostro curvum pondere gramen erat.Incubui tetigique locum, qua parte fuisti;Grata prius lacrimas conbibit herba meas.Quin etiam rami positis lugere videnturFrondibus, et nullae dulce queruntur aves;Sola virum non ulta pie maestissima materConcinit Ismarium Daulias ales Ityn.Ales Ityn, Sappho desertos cantat amores —Hactenus; ut media cetera nocte silent.Est nitidus vitroque magis perlucidus omniFons sacer — hunc multi numen habere putant —Quem supra ramos expandit aquatica lotos,Una nemus; tenero caespite terra viret.