Nunc fateor — volui revocare, animusque ferebat;Substitit auspicii lingua timore mali.Cum foribus velles ad Troiam exire paternis,Pes tuus offenso limine signa dedit.Ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi:'Signa reversuri sint, precor, ista viri!'Haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis;Fac, meus in ventos hic timor omnis eat!Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,Qui primus Danaum Troada tangat humum.Infelix, quae prima virum lugebit ademptum!Di faciant, ne tu strenuus esse velis!Inter mille rates tua sit millensima puppis,Iamque fatigatas ultima verset aquas!Hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi;Non est, quo properas, terra paterna tibi.Cum venies, remoque move veloque carinamInque tuo celerem litore siste gradum!Sive latet Phoebus seu terris altior exstat,Tu mihi luce celer, tu mihi nocte veni,Nocte tamen quam luce magis — nox grata puellisQuarum suppositus colla lacertus habet.Aucupor in lecto mendaces caelibe somnos;Dum careo veris gaudia falsa iuvant.Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?Cur venit a labris multa querela tuis?Excutior somno simulacraque noctis adoro;Nulla caret fumo Thessalis ara meo;Tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet,Ut solet adfuso surgere flamma mero.Quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis,Languida laetitia solvar ab ipsa mea?Quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in unoMilitiae referas splendida facta tuae?Quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit,Multa tamen capies oscula, multa dabis.Semper in his apte narrantia verba resistunt;Promptior est dulci lingua referre mora.Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque;Spes bona sollicito victa timore cadit.