Hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas,Me movet — invitis ire paratis aquis.Quis velit in patriam vento prohibente reverti?A patria pelago vela vetante datis!Ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.Quo ruitis? vestras quisque redite domos!Quo ruitis, Danai? ventos audite vetantis!Non subiti casus, numinis ista mora est.Quid petitur tanto nisi turpis adultera bello?Dum licet, Inachiae vertite vela rates!Sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto,Blandaque conpositas aura secundet aquas!Troasin invideo, quae si lacrimosa suorumFunera conspicient, nec procul hostis erit,Ipsa suis manibus forti nova nupta maritoInponet galeam Dardanaque arma dabit.Arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet —Hoc genus officii dulce duobus erit —Producetque virum, dabit et mandata revertiEt dicet: 'referas ista fac arma Iovi!'Ille ferens dominae mandata recentia secumPugnabit caute respicietque domum.Exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet,Excipietque suo corpora lassa sinu.Nos sumus incertae; nos anxius omnia cogit,Quae possunt fieri, facta putare timor.Dum tamen arma geres diverso miles in orbe,Quae referat vultus est mihi cera tuos;Illi blanditias, illi tibi debita verbaDicimus, amplexus accipit illa meos.Crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago;Adde sonum cerae, Protesilaus erit.Hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero,Et, tamquam possit verba referre, queror.Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro,Perque pares animi coniugiique faces,Me tibi venturam comitem, quocumque vocaris,Sive — quod heu! timeo — sive superstes eris.Ultima mandato claudetur epistula parvo:Si tibi cura mei, sit tibi cura tui!