Exul, inops, contempta novo Medea maritoDicit: an a regnis tempora nulla vacant?At tibi Colchorum, memini, regina vacavi,Ars mea cum peteres ut tibi ferret opem.Tunc quae dispensant mortalia fila sororesDebuerant fusos evoluisse meos.Tum potui Medea mori bene! quidquid ab illoProduxi vitam tempore, poena fuit.Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertisPhrixeam petiit Pelias arbor ovem?Cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argo,Turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam?Cur mihi plus aequo flavi placuere capilliEt decor et linguae gratia ficta tuae?Aut, semel in nostras quoniam nova puppis harenasVenerat audacis attuleratque viros,Isset anhelatos non praemedicatus in ignesInmemor Aesonides oraque adusta boum;Semina iecisset totidem quot semina et hostes,Ut caderet cultu cultor ab ipse suo!Quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset,Dempta forent capiti quam mala multa meo!Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas.Hac fruar; haec de te gaudia sola feram.Iussus inexpertam Colchos advertere puppimIntrasti patriae regna beata meae.Hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est;Quam pater est illi, tam mihi dives erat.Hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille nivosaOmne tenet, Ponti qua plaga laeva iacet.Accipis hospitio iuvenes, Aeeta, Pelasgos,Et premitis pictos, corpora Graia, toros.Tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses;Illa fuit mentis prima ruina meae.Et vidi et perii; nec notis ignibus arsi,Ardet ut ad magnos pinea taeda deos.Et formosus eras, et me mea fata trahebant;Abstulerant oculi lumina nostra tui.Perfide, sensisti — quis enim bene celat amorem?Eminet indicio prodita flamma suo.