Dicitur interea tibi lex ut dura ferorumInsolito premeres vomere colla boum.Martis erant tauri plus quam per cornua saevi,Quorum terribilis spiritus ignis erat;Aere pedes solidi praetentaque naribus aera,Nigra per adflatus haec quoque facta suos.Semina praeterea populos genitura iuberisSpargere devota lata per arva manu,Qui peterent natis secum tua corpora telis;Illa est agricolae messis iniqua suo.Lumina custodis succumbere nescia somno,Ultimus est aliqua decipere arte labor.Dixerat Aeetes; maesti consurgitis omnes,Mensaque purpureos deserit alta toros.Quam tibi tunc longe regnum dotale CreusaeEt socer et magni nata Creontis erat!Tristis abis; oculis abeuntem prosequor udis,Et dixit tenui murmure lingua: 'vale!'Ut positum tetigi thalamo male saucia lectum,Acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit;Ante oculos taurique meos segetesque nefandae,Ante meos oculos pervigil anguis erat.Hinc amor, hinc timor est; ipsum timor auget amorem.Mane erat, et thalamo cara recepta sororDisiectamque comas adversaque in ora iacentemInvenit, et lacrimis omnia plena meis.Orat opem Minyis. alter petit, impetrat alter:Aesonio iuveni quod rogat illa, damus.Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum;Vix illuc radiis solis adire licet.Sunt in eo — fuerant certe — delubra Dianae;Aurea barbarica stat dea facta manu.Noscis? an exciderunt mecum loca? venimus illuc.Orsus es infido sic prior ore loqui:'Ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutisTradidit, inque tua est vitaque morsque manu.Perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas;Sed tibi servatus gloria maior ero.Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen,Per genus, et numen cuncta videntis avi,