Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti!Inferias umbrae fratris habete mei;Deseror amissis regno patriaque domoqueConiuge, qui nobis omnia solus erat!Serpentis igitur potui taurosque furentes;Unum non potui perdomuisse virum,Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes,Non valeo flammas effugere ipsa meas.Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt;Nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.Non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae,Et tener a misero pectore somnus abest.Quae me non possum, potui sopire draconem;Utilior cuivis quam mihi cura mea est.Quos ego servavi, paelex amplectitur artus,Et nostri fructus illa laboris habet.Forsitan et, stultae dum te iactare maritaeQuaeris et iniustis auribus apta loqui,In faciem moresque meos nova crimina fingas.Rideat et vitiis laeta sit illa meis!Rideat et Tyrio iaceat sublimis in ostro —Flebit et ardores vincet adusta meos!Dum ferrum flammaeque aderunt sucusque veneni,Hostis Medeae nullus inultus erit!Quodsi forte preces praecordia ferrea tangunt,Nunc animis audi verba minora meis!Tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti,Nec moror ante tuos procubuisse pedes.Si tibi sum vilis, communis respice natos;Saeviet in partus dira noverca meos.Et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor,Et quotiens video, lumina nostra madent.Per superos oro, per avitae lumina flammae,Per meritum et natos, pignora nostra, duos —Redde torum, pro quo tot res insana reliqui;Adde fidem dictis auxiliumque refer!Non ego te inploro contra taurosque virosque,Utque tua serpens victa quiescat ope;Te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti,Cum quo sum pariter facta parente parens.