Numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto,Tu fraudis poenas, credulitatis ego!Compressos utinam Symplegades elisissent,Nostraque adhaererent ossibus ossa tuis;Aut nos Scylla rapax canibus mersisset edendos —Debuit ingratis Scylla nocere viris;Quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet,Nos quoque Trinacriae supposuisset aquae!Sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes;Ponitur ad patrios aurea lana deos.Quid referam Peliae natas pietate nocentesCaesaque virginea membra paterna manu?Ut culpent alii, tibi me laudare necesse est,Pro quo sum totiens esse coacta nocens.Ausus es — o, iusto desunt sua verba dolori! —Ausus es 'Aesonia,' dicere, 'cede domo!'Iussa domo cessi natis comitata duobusEt, qui me sequitur semper, amore tui.Ut subito nostras Hymen cantatus ad auresVenit, et accenso lampades igne micant,Tibiaque effundit socialia carmina vobis,At mihi funerea flebiliora tuba,Pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam;Sed tamen in toto pectore frigus erat.Turba ruunt et 'Hymen,' clamant, 'Hymenaee!' frequenter —Quo propior vox haec, hoc mihi peius erat.Diversi flebant servi lacrimasque tegebant —Quis vellet tanti nuntius esse mali?Me quoque, quidquid erat, potius nescire iuvabat;Sed tamquam scirem, mens mea tristis erat,Cum minor e pueris (casu studione videndiConstitit ad geminae limina prima foris)'Huc modo, mater, adi! pompam pater,' inquit, 'IasonDucit et adiunctos aureus urget equos!'Protinus abscissa planxi mea pectora veste,Tuta nec a digitis ora fuere meis.Ire animus mediae suadebat in agmina turbaeSertaque conpositis demere rapta comis;Vix me continui, quin dilaniata capillosClamarem 'meus est!' iniceremque manus.