Quas mihi non herbas, quae non medicamina nutrixAttulit audaci supposuitque manu,Ut penitus nostris — hoc te celavimus unum —Visceribus crescens excuteretur onus?A, nimium vivax admotis restitit infansArtibus et tecto tutus ab hoste fuit!Iam noviens erat orta soror pulcherrima Phoebi,Et nova luciferos Luna movebat equos.Nescia, quae faceret subitos mihi causa dolores,Et rudis ad partus et nova miles eram.Nec tenui vocem. 'quid,' ait, 'tua crimina prodis?'Oraque clamantis conscia pressit anus.Quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit,Sed timor et nutrix et pudor ipse vetant.Contineo gemitus elapsaque verba reprendoEt cogor lacrimas conbibere ipsa meas.Mors erat ante oculos, et opem Lucina negabat —Et grave, si morerer, mors quoque crimen erat —Cum super incumbens scissa tunicaque comaquePressa refovisti pectora nostra tuis,Et mihi 'vive, soror, soror o carissima,' dixti;'Vive nec unius corpore perde duos!Spes bona det vires; fratri nam nupta futura es.Illius, de quo mater, et uxor eris.'Mortua, crede mihi, tamen ad tua verba revixi:Et positum est uteri crimen onusque mei.Quid tibi grataris? media sedet Aeolus aula;Crimina sunt oculis subripienda patris.Frugibus infantem ramisque albentis olivaeEt levibus vittis sedula celat anus,Fictaque sacra facit dicitque precantia verba;Dat populus sacris, dat pater ipse viam.Iam prope limen erat — patrias vagitus ad aurisVenit, et indicio proditur ille suo!Eripit infantem mentitaque sacra revelatAeolus; insana regia voce sonat.Ut mare fit tremulum, tenui cum stringitur aura,Ut quatitur tepido fraxina virga Noto,Sic mea vibrari pallentia membra videres;Quassus ab inposito corpore lectus erat.