Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo,Nec, mea qui digitis lumina condat, erit?Spiritus infelix peregrinas ibit in auras,Nec positos artus unguet amica manus?Ossa superstabunt volucres inhumata marinae?Haec sunt officiis digna sepulcra meis?Ibis Cecropios portus patriaque receptus,Cum steteris turbae celsus in ore tuaeEt bene narraris letum taurique viriqueSectaque per dubias saxea tecta vias,Me quoque narrato sola tellure relictam!Non ego sum titulis subripienda tuis.Nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos AethraeFilius; auctores saxa fretumque tui!Di facerent, ut me summa de puppe videres;Movisset vultus maesta figura tuos!Nunc quoque non oculis, sed, qua potes, adspice menteHaerentem scopulo, quem vaga pulsat aqua.Adspice demissos lugentis more capillosEt tunicas lacrimis sicut ab imbre gravis.Corpus, ut inpulsae segetes aquilonibus, horret,Litteraque articulo pressa tremente labat.Non te per meritum, quoniam male cessit, adoro;Debita sit facto gratia nulla meo.Sed ne poena quidem! si non ego causa salutis,Non tamen est, cur sis tu mihi causa necis.Has tibi plangendo lugubria pectora lassasInfelix tendo trans freta lata manus;Hos tibi — qui superant — ostendo maesta capillos!Per lacrimas oro, quas tua facta movent —Flecte ratem, Theseu, versoque relabere velo!Si prius occidero, tu tamen ossa feres!