Ausus es — o nimium nimiumque oblite tuorum! —Thracia nocturno tangere castra doloTotque simul mactare viros, adiutus ab uno!At bene cautus eras et memor ante mei!Usque metu micuere sinus, dum victor amicumDictus es Ismariis isse per agmen equis.Sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertisIlios et, murus quod fuit, esse solum,Si maneo, qualis Troia durante manebam,Virque mihi dempto fine carendus abest?Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant,Incola captivo quae bove victor arat.Iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falceLuxuriat Phrygio sanguine pinguis humus;Semisepulta virum curvis feriuntur aratrisOssa, ruinosas occulit herba domos.Victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi,Aut in quo lateas ferreus orbe, licet!Quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim,Ille mihi de te multa rogatus abit,Quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam,Traditur huic digitis charta notata meis.Nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arva,Misimus; incerta est fama remissa Pylo.Misimus et Sparten; Sparte quoque nescia veri.Quas habitas terras, aut ubi lentus abes?Utilius starent etiamnunc moenia Phoebi —Irascor votis, heu, levis ipsa meis!Scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem,Et mea cum multis iuncta querela foret.Quid timeam, ignoro — timeo tamen omnia demens,Et patet in curas area lata meas.Quaecumque aequor habet, quaecumque pericula tellus,Tam longae causas suspicor esse morae.Haec ego dum stulte metuo, quae vestra libido est,Esse peregrino captus amore potes.Forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx,Quae tantum lanas non sinat esse rudes.Fallar, et hoc crimen tenues vanescat in auras,Neve, revertendi liber, abesse velis!