Adspice, demissis ut eat miserabilis alisPectoraque infesta tundat aperta manu!Excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,Oraque singultu concutiente sonant.Fratris in Aeneae sic illum funere dicuntEgressum tectis, pulcher Iule, tuis;Nec minus est confusa Venus moriente Tibullo,Quam iuveni rupit cum ferus inguen aper.At sacri vates et divum cura vocamur;Sunt etiam qui nos numen habere putent.Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat,Omnibus obscuras inicit illa manus!Quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo?Carmine quid victas obstipuisse feras?Et Linon in silvis idem pater 'aelinon!' altisDicitur invita concinuisse lyra.Adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenniVatum Pieriis ora rigantur aquis —Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.Defugiunt avidos carmina sola rogos;Durant, vatis opus, Troiani fama laborisTardaque nocturno tela retexta dolo.Sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,Altera cura recens, altera primus amor.Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosuntSistra? quid in vacuo secubuisse toro?Cum rapiunt mala fata bonos — ignoscite fasso! —Sollicitor nullos esse putare deos.Vive pius — moriere; pius cole sacra — colentemMors gravis a templis in cava busta trahet;Carminibus confide bonis — iacet, ecce, Tibullus:Vix manet e toto, parva quod urna capit!Tene, sacer vates, flammae rapuere rogalesPectoribus pasci nec timuere tuis?Aurea sanctorum potuissent templa deorumUrere, quae tantum sustinuere nefas!Avertit vultus, Erycis quae possidet arces;Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellusIgnotum vili supposuisset humo.