Hinc certe madidos fugientis pressit ocellosMater et in cineres ultima dona tulit;Hinc soror in partem misera cum matre dolorisVenit inornatas dilaniata comas,Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorqueOscula nec solos destituere rogos.Delia discedens 'felicius' inquit 'amataSum tibi; vixisti, dum tuus ignis eram.'Cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori?Me tenuit moriens deficiente manu.'Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbraRestat, in Elysia valle Tibullus erit.Obvius huic venias hedera iuvenalia cinctusTempora cum Calvo, docte Catulle, tuo;Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,Sanguinis atque animae prodige Galle tuae.His comes umbra tua est; siqua est modo corporis umbra,Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,Et sit humus cineri non onerosa tuo!Annua venerunt Cerealis tempora sacri;Secubat in vacuo sola puella toro.Flava Ceres, tenues spicis redimita capillos,Cur inhibes sacris commoda nostra tuis?Te, dea, munificam gentes, ubi quaeque, loquuntur,Nec minus humanis invidet ulla bonis.Ante nec hirsuti torrebant farra coloni,Nec notum terris area nomen erat,Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant;Haec erat et teneri caespitis herba cibus.Prima Ceres docuit turgescere semen in agrisFalce coloratas subsecuitque comas;Prima iugis tauros supponere colla coegit,Et veterem curvo dente revellit humum.Hanc quisquam lacrimis laetari credit amantumEt bene tormentis secubituque coli?Nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces,Rustica nec viduum pectus amoris habet.Cretes erunt testes — nec fingunt omnia Cretes.Crete nutrito terra superba Iove.