At cum regna senex caeli Saturnus haberet,Omne lucrum tenebris alta premebat humus.Aeraque et argentum cumque auro pondera ferriManibus admorat, nullaque massa fuit.At meliora dabat — curvo sine vomere frugesPomaque et in quercu mella reperta cava.Nec valido quisquam terram scindebat aratro,Signabat nullo limite mensor humum,Non freta demisso verrebant eruta remo;Ultima mortali tum via litus erat.Contra te sollers, hominum natura, fuistiEt nimium damnis ingeniosa tuis.Quo tibi, turritis incingere moenibus urbes?Quo tibi, discordes addere in arma manus?Quid tibi cum pelago — terra contenta fuisses!Cur non et caelum, tertia regna, petis?Qua licet, adfectas caelum quoque — templa Quirinus,Liber et Alcides et modo Caesar habent.Eruimus terra solidum pro frugibus aurum.Possidet inventas sanguine miles opes.Curia pauperibus clausa est — dat census honores;Inde gravis iudex, inde severus eques!Omnia possideant; illis Campusque forumqueServiat, hi pacem crudaque bella gerant —Tantum ne nostros avidi liceantur amores,Et — satis est — aliquid pauperis esse sinant!At nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas,Imperat ut captae qui dare multa potest;Me prohibet custos, in me timet illa maritum.Si dederim, tota cedet uterque domo!O si neclecti quisquam deus ultor amantisTam male quaesitas pulvere mutet opes!Memnona si mater, mater ploravit Achillem,Et tangunt magnas tristia fata deas,Flebilis indignos, Elegia, solve capillos!A, nimis ex vero nunc tibi nomen erit! —Ille tui vates operis, tua fama, TibullusArdet in extructo, corpus inane, rogo.Ecce, puer Veneris fert eversamque pharetramEt fractos arcus et sine luce facem;