Aut te traiectis Aeaea venefica lanisDevovet, aut alio lassus amore venis.'Nec mora, desiluit tunica velata soluta —Et decuit nudos proripuisse pedes! —Neve suae possent intactam scire ministrae,Dedecus hoc sumpta dissimulavit aqua.Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes,Aut tenerum dotes carmen habere putat?Ingenium quondam fuerat pretiosius auro;At nunc barbaria est grandis, habere nihil.Cum pulchrae dominae nostri placuere libelli,Quo licuit libris, non licet ire mihi;Cum bene laudavit, laudato ianua clausa est.Turpiter huc illuc ingeniosus eo.Ecce, recens dives parto per vulnera censuPraefertur nobis sanguine pastus eques!Hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis?Huius in amplexu, vita, iacere potes?Si nescis, caput hoc galeam portare solebat;Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat;Laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum,Scuta tulit; dextram tange — cruenta fuit!Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram?Heu, ubi mollities pectoris illa tui?Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae —Quaesitum est illi corpore, quidquid habet.Forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, illeIndicet! hoc fassas tangis, avara, manus?Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdosAd rigidas canto carmen inane fores?Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,Sed trepidas acies et fera castra sequiProque bono versu primum deducite pilum!Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,Corruptae pretium virginis ipse fuit.Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa,Aerati postes, ferrea turris erat;Sed postquam sapiens in munere venit adulter,Praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.