At qualem vidi tantum tetigique puellam!Sic etiam tunica tangitur illa sua.Illius ad tactum Pylius iuvenescere possitTithonosque annis fortior esse suis.Haec mihi contigerat; sed vir non contigit illi.Quas nunc concipiam per nova vota preces?Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus,Muneris oblati paenituisse deos.Optabam certe recipi — sum nempe receptus;Oscula ferre — tuli; proximus esse — fui.Quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu?Quid, nisi possedi dives avarus opes?Sic aret mediis taciti vulgator in undisPomaque, quae nullo tempore tangat, habet.A tenera quisquam sic surgit mane puella,Protinus ut sanctos possit adire deos?Sed, puto, non blande, non optima perdidit in meOscula; non omni sollicitavit ope!Illa graves potuit quercus adamantaque durumSurdaque blanditiis saxa movere suis.Digna movere fuit certe vivosque virosque;Sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui.Quid iuvet, ad surdas si cantet Phemius aures?Quid miserum Thamyran picta tabella iuvat?At quae non tacita formavi gaudia mente!Quos ego non finxi disposuique modos!Nostra tamen iacuere velut praemortua membraTurpiter hesterna languidiora rosa —Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque,Nunc opus exposcunt militiamque suam.Quin istic pudibunda iaces, pars pessima nostri?Sic sum pollicitis captus et ante tuis.Tu dominum fallis; per te deprensus inermisTristia cum magno damna pudore tuli.Hanc etiam non est mea dedignata puellaMolliter admota sollicitare manu;Sed postquam nullas consurgere posse per artesInmemoremque sui procubuisse videt,'Quid me ludis?' ait, 'quis te, male sane, iubebatInvitum nostro ponere membra toro?