Ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago;Munera promissis uberiora feres.'Dixerat. illa oculos in humum deiecta modestosSpargebat teneros flebilis imbre sinus.Ter molita fugam ter ad altas restitit undas,Currendi vires eripiente metu.Sera tamen scindens inimico pollice crinemEdidit indignos ore tremente sonos:'O utinam mea lecta forent patrioque sepulcroCondita, cum poterant virginis ossa legi!Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullasTurpis et Iliacis infitianda focis?Quid moror et digitis designor adultera vulgi?Desint famosus quae notet ora pudor!'Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellisAtque ita se in rapidas perdita misit aquas.Supposuisse manus ad pectora lubricus amnisDicitur et socii iura dedisse tori.Te quoque credibile est aliqua caluisse puella;Sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.Dum loquor, increvit latis spatiosior undis,Nec capit admissas alveus altus aquas.Quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differsGaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?Quid? si legitimum flueres, si nobile flumen,Si tibi per terras maxima fama foret —Nomen habes nullum, rivis collecte caducis,Nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus!Fontis habes instar pluviamque nivesque solutas,Quas tibi divitias pigra ministrat hiemps;Aut lutulentus agis brumali tempore cursus,Aut premis arentem pulverulentus humum.Quis te tum potuit sitiens haurire viator?Quis dixit grata voce 'perennis eas'?Damnosus pecori curris, damnosior agris.Forsitan haec alios; me mea damna movent.Huic ego, vae! demens narrabam fluminum amores!Iactasse indigne nomina tanta pudet.Nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnemEt potui nomen, Nile, referre tuum!