Inachus in Melie Bithynide pallidus isseDicitur et gelidis incaluisse vadis.Nondum Troia fuit lustris obsessa duobus,Cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos.Quid? non Alpheon diversis currere terrisVirginis Arcadiae certus adegit amor?Te quoque promissam Xutho, Penee, CreusamPthiotum terris occuluisse ferunt.Quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,Natarum Thebe quinque futura parens?Cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,Herculis irata fracta querere manu;Nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,Una tamen tanti Deianira fuit.Ille fluens dives septena per ostia Nilus,Qui patriam tantae tam bene celat aquae,Fertur in Euanthe collectam Asopide flammamVincere gurgitibus non potuisse suis.Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,Cedere iussit aquam; iussa recessit aqua.Nec te praetereo, qui per cava saxa volutansTiburis Argei pomifera arva rigas,Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu,Ungue notata comas, ungue notata genas.Illa gemens patruique nefas delictaque MartisErrabat nudo per loca sola pede.Hanc Anien rapidis animosus vidit ab undisRaucaque de mediis sustulit ora vadisAtque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas,Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?Quo cultus abiere tui? quid sola vagaris,Vitta nec evinctas inpedit alba comas?Quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellosPectoraque insana plangis aperta manu?Ille habet et silices et vivum in pectore ferrum,Qui tenero lacrimas lentus in ore videt.Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit,Teque colent amnes. Ilia, pone metus!Tu centum aut plures inter dominabere nymphas;Nam centum aut plures flumina nostra tenent.