Dic age, nocturnae, quicumque es, imaginis augur,Siquid habent veri, visa quid ista ferant.'Sic ego; nocturnae sic dixit imaginis augur,Expendens animo singula dicta suo:'Quem tu mobilibus foliis vitare volebas,Sed male vitabas, aestus amoris erat.Vacca puella tua est — aptus color ille puellae;Tu vir et in vacca conpare taurus eras.Pectora quod rostro cornix fodiebat acuto,Ingenium dominae lena movebat anus.Quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit,Frigidus in viduo destituere toro.Livor et adverso maculae sub pectore nigraePectus adulterii labe carere negant.'Dixerat interpres. gelido mihi sanguis ab oreFugit, et ante oculos nox stetit alta meos.Amnis harundinibus limosas obsite ripas,Ad dominam propero — siste parumper aquas!Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictuConcava traiecto cumba rudente vehat.Parvus eras, memini, nec te transire refugi,Summaque vix talos contigit unda meos.Nunc ruis adposito nivibus de monte solutisEt turpi crassas gurgite volvis aquas.Quid properasse iuvat, quid parca dedisse quietiTempora, quid nocti conseruisse diem,Si tamen hic standum est, si non datur artibus ullisUlterior nostro ripa premenda pedi?Nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros,Terribili densum cum tulit angue caput,Nunc opto currum, de quo Cerealia primumSemina venerunt in rude missa solum.Prodigiosa loquor veterum mendacia vatum;Nec tulit haec umquam nec feret ulla dies.Tu potius, ripis effuse capacibus amnis —Sic aeternus eas — labere fine tuo!Non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae,Si dicar per te forte retentus amans.Flumina deberent iuvenes in amore iuvare;Flumina senserunt ipsa, quid esset amor.