In qua Martigenae non sunt sine crimine natiRomulus Iliades Iliadesque Remus.Quo tibi formosam, si non nisi casta placebat?Non possunt ullis ista coire modis.Si sapis, indulge dominae vultusque severosExue, nec rigidi iura tuere viri,Et cole quos dederit — multos dabit — uxor amicos.Gratia sic minimo magna labore venit;Sic poteris iuvenum convivia semper inireEt, quae non dederis, multa videre domi.'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos;Terruerunt animum talia visa meum:Colle sub aprico creberrimus ilice lucusStabat, et in ramis multa latebat avis.Area gramineo suberat viridissima prato,Umida de guttis lene sonantis aquae.Ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum —Fronde sub arborea sed tamen aestus erat —Ecce! petens variis inmixtas floribus herbasConstitit ante oculos candida vacca meos,Candidior nivibus, tunc cum cecidere recentes,In liquidas nondum quas mora vertit aquas;Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albetEt modo siccatam, lacte, reliquit ovem.Taurus erat comes huic, feliciter ille maritus,Cumque sua teneram coniuge pressit humum.Dum iacet et lente revocatas ruminat herbasAtque iterum pasto pascitur ante cibo,Visus erat, somno vires adimente ferendi,Cornigerum terra deposuisse caput.Huc levibus cornix pinnis delapsa per aurasVenit et in viridi garrula sedit humo,Terque bovis niveae petulanti pectora rostroFodit et albentis abstulit ore iubas.Illa locum taurumque diu cunctata relinquit —Sed niger in vaccae pectore livor erat;Utque procul vidit carpentes pabula tauros —Carpebant tauri pabula laeta procul —Illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illisEt petiit herbae fertilioris humum.