Tu tamen illorum moderatius utere dono —Aut oculis certe parce, puella, meis!Dure vir, inposito tenerae custode puellaeNil agis; ingenio est quaeque tuenda suo.Siqua metu dempto casta est, ea denique casta est;Quae, quia non liceat, non facit, illa facit!Ut iam servaris bene corpus, adultera mens est;Nec custodiri, ne velit, ulla potest.Nec corpus servare potes, licet omnia claudas;Omnibus exclusis intus adulter erit.Cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestasSemina nequitiae languidiora facit.Desine, crede mihi, vitia inritare vetando;Obsequio vinces aptius illa tuo.Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacemOre reluctanti fulminis ire modo;Constitit ut primum concessas sensit habenasFrenaque in effusa laxa iacere iuba!Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;Sic interdictis imminet aeger aquis.Centum fronte oculos, centum cervice gerebatArgus — et hos unus saepe fefellit Amor;In thalamum Danae ferro saxoque perennemQuae fuerat virgo tradita, mater erat;Penelope mansit, quamvis custode carebat,Inter tot iuvenes intemerata procos.Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furemCura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;Ipse timor pretium corpore maius habet.Indignere licet, iuvat inconcessa voluptas;Sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest.Nec tamen ingenuam ius est servare puellam —Hic metus externae corpora gentis agat!Scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,'In laudem servi casta sit illa tui?Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx,Et notos mores non satis urbis habet