Et modo lora dabo, modo verbere terga notabo,Nunc stringam metas interiore rota.Si mihi currenti fueris conspecta, morabor,Deque meis manibus lora remissa fluent.At quam paene Pelops Pisaea concidit hasta,Dum spectat vultus, Hippodamia, tuos!Nempe favore suae vicit tamen ille puellae.Vincamus dominae quisque favore suae!Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi.Haec in lege loci commoda circus habet —Tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae;Contactu lateris laeditur ista tui.Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura,Si pudor est, rigido nec preme terga genu!Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra.Collige — vel digitis en ego tollo meis!Invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas;Quoque magis spectes — invida vestis eras!Talia Milanion Atalantes crura fugacisOptavit manibus sustinuisse suis.Talia pinguntur succinctae crura DianaeCum sequitur fortes, fortior ipsa, feras.His ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis?In flammam flammas, in mare fundis aquas.Suspicor ex istis et cetera posse placere,Quae bene sub tenui condita veste latent.Vis tamen interea faciles arcessere ventos?Quos faciet nostra mota tabella manu.An magis hic meus est animi, non aeris aestus,Captaque femineus pectora torret amor?Dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis.Sordide de niveo corpore pulvis abi!Sed iam pompa venit — linguis animisque favete!Tempus adest plausus — aurea pompa venit.Prima loco fertur passis Victoria pinnis —Huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor!Plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis!Nil mihi cum pelago; me mea terra capit.Plaude tuo Marti, miles! nos odimus arma;Pax iuvat et media pace repertus amor.