Vidi, cum foribus lassus prodiret amator,Invalidum referens emeritumque latus;Hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo —Eveniat nostris hostibus ille pudor!Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi,Ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes?Scilicet et populo per me comitata placebas;Causa fuit multis noster amoris amor.Turpia quid referam vanae mendacia linguaeEt periuratos in mea damna deos?Quid iuvenum tacitos inter convivia nutusVerbaque conpositis dissimulata notis?Dicta erat aegra mihi — praeceps amensque cucurri;Veni, et rivali non erat aegra meo!His et quae taceo duravi saepe ferendis;Quaere alium pro me, qui queat ista pati.Iam mea votiva puppis redimita coronaLenta tumescentes aequoris audit aquas.Desine blanditias et verba, potentia quondam,Perdere — non ego nunc stultus, ut ante fui!Luctantur pectusque leve in contraria tenduntHac amor hac odium, sed, puto, vincit amor.Odero, si potero; si non, invitus amabo.Nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet.Nequitiam fugio — fugientem forma reducit;Aversor morum crimina — corpus amo.Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum,Et videor voti nescius esse mei.Aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem;Non facit ad mores tam bona forma malos.Facta merent odium, facies exorat amorem —Me miserum, vitiis plus valet illa suis!Parce, per o lecti socialia iura, per omnisQui dant fallendos se tibi saepe deos,Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,Perque tuos oculos, qui rapuere meos!Quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum,Me quoque velle velis, anne coactus amem!Lintea dem potius ventisque ferentibus utar,Ut, quam, si nolim, cogar amare, velim.