Illic, sideream mundi qui temperat arcem,Exiguus tenero lac bibit ore puer.Magna fides testi: testis laudatur alumno.Fassuram Cererem crimina nostra puto.Viderat Iasium Cretaea diva sub IdaFigentem certa terga ferina manu.Vidit, et ut tenerae flammam rapuere medullae,Hinc pudor, ex illa parte trahebat amor.Victus amore pudor; sulcos arere videresEt sata cum minima parte redire sui.Cum bene iactati pulsarant arva ligones,Ruperat et duram vomer aduncus humum,Seminaque in latos ierant aequaliter agros,Inrita decepti vota colentis erant.Diva potens frugum silvis cessabat in altis;Deciderant longae spicea serta comae.Sola fuit Crete fecundo fertilis anno;Omnia, qua tulerat se dea, messis erat;Ipsa, locus nemorum, canebat frugibus Ide,Et ferus in silva farra metebat aper.Optavit Minos similes sibi legifer annos;Optasset, Cereris longus ut esset amor.Quod tibi secubitus tristes, dea flava, fuissent,Hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis?Cur ego sim tristis, cum sit tibi nata repertaRegnaque quam Iuno sorte minore regat?Festa dies Veneremque vocat cantusque merumque;Haec decet ad dominos munera ferre deos.Multa diuque tuli; vitiis patientia victa est;Cede fatigato pectore, turpis amor!Scilicet adserui iam me fugique catenas,Et quae non puduit ferre, tulisse pudet.Vicimus et domitum pedibus calcamus amorem;Venerunt capiti cornua sera meo.Perfer et obdura! dolor hic tibi proderit olim;Saepe tulit lassis sucus amarus opem.Ergo ego sustinui, foribus tam saepe repulsus,Ingenuum dura ponere corpus humo?Ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas,Excubui clausam servus ut ante domum?