Sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido;Non sum materia fortior ipsa mea.Rustica sit sine me lascivi mater Amoris;Huic ego proveni lena comesque deae.Quam tu non poteris duro reserare cothurno,Haec est blanditiis ianua laxa meis;Et tamen emerui plus quam tu posse, ferendoMulta supercilio non patienda tuo.Per me decepto didicit custode CorinnaLiminis adstricti sollicitare fidem,Delabique toro tunica velata solutaAtque inpercussos nocte movere pedes.A quotiens foribus duris infixa pependi,Non verita a populo praetereunte legi!Quin ego me memini, dum custos saevus abiret,Ancillae miseram delituisse sinu.Quid, cum me munus natali mittis, at illaRumpit et adposita barbara mersat aqua?Prima tuae movi felicia semina mentis;Munus habes, quod te iam petit ista, meum.'Desierat. coepi: 'per vos utramque rogamus,In vacuas aures verba timentis eant.Altera me sceptro decoras altoque cothurno;Iam nunc contacto magnus in ore sonus.Altera das nostro victurum nomen amori —Ergo ades et longis versibus adde brevis!Exiguum vati concede, Tragoedia, tempus!Tu labor aeternus; quod petit illa, breve est.'Mota dedit veniam — teneri properentur Amores,Dum vacat; a tergo grandius urguet opus!'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum;Cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.Ut loquerer tecum veni, tecumque sederem,Ne tibi non notus, quem facis, esset amor.Tu cursus spectas, ego te; spectemus uterqueQuod iuvat, atque oculos pascat uterque suos.O, cuicumque faves, felix agitator equorum!Ergo illi curae contigit esse tuae?Hoc mihi contingat, sacro de carcere missisInsistam forti mente vehendus equis,