Per Venerem iuro puerique volatilis arcus,Me non admissi criminis esse reum!Ponendis in mille modos perfecta capillis,Comere sed solas digna, Cypassi, deas,Et mihi iucundo non rustica cognita furto,Apta quidem dominae, sed magis apta mihi —Quis fuit inter nos sociati corporis index?Sensit concubitus unde Corinna tuos?Num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo,Furtivae Veneris conscia signa dedi?Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit,Illum ego contendi mente carere bona?Thessalus ancillae facie Briseidos arsit;Serva Mycenaeo Phoebas amata duci.Nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille;Quod decuit reges, cur mihi turpe putem?Ut tamen iratos in te defixit ocellos,Vidi te totis erubuisse genis;At quanto, si forte refers, praesentior ipsePer Veneris feci numina magna fidem!Tu, dea, tu iubeas animi periuria puriCarpathium tepidos per mare ferre Notos!Pro quibus officiis pretium mihi dulce rependeConcubitus hodie, fusca Cypassi, tuos!Quid renuis fingisque novos, ingrata, timores?Unum est e dominis emeruisse satis.Quod si stulta negas, index anteacta fatebor,Et veniam culpae proditor ipse meae,Quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi,Narrabo dominae, quotque quibusque modis!O numquam pro re satis indignande Cupido,O in corde meo desidiose puer —Quid me, qui miles numquam tua signa reliqui,Laedis, et in castris vulneror ipse meis?Cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos?Gloria pugnantes vincere maior erat.Quid? non Haemonius, quem cuspide perculit, herosConfossum medica postmodo iuvit ope?Venator sequitur fugientia; capta relinquitSemper et inventis ulteriora petit.