Alitis in rarae miserum devertere funus —Magna, sed antiqua est causa doloris Itys.Omnes, quae liquido libratis in aere cursus,Tu tamen ante alios, turtur amice, dole!Plena fuit vobis omni concordia vita,Et stetit ad finem longa tenaxque fides.Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,Quid vox mutandis ingeniosa sonis,Quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? —Infelix, avium gloria, nempe iaces!Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdosTincta gerens rubro Punica rostra croco.Non fuit in terris vocum simulantior ales —Reddebas blaeso tam bene verba sono!Raptus es invidia — non tu fera bella movebas;Garrulus et placidae pacis amator eras.Ecce, coturnices inter sua proelia vivunt;Forsitan et fiunt inde frequenter anus.Plenus eras minimo, nec prae sermonis amoreIn multos poteras ora vacare cibos.Nux erat esca tibi, causaeque papavera somni,Pellebatque sitim simplicis umor aquae.Vivit edax vultur ducensque per aera gyrosMiluus et pluviae graculus auctor aquae;Vivit et armiferae cornix invisa Minervae —Illa quidem saeclis vix moritura novem;Occidit illa loquax humanae vocis imago,Psittacus, extremo munus ab orbe datum!Optima prima fere manibus rapiuntur avaris;Inplentur numeris deteriora suis.Tristia Phylacidae Thersites funera vidit,Iamque cinis vivis fratribus Hector erat.Quid referam timidae pro te pia vota puellae —Vota procelloso per mare rapta Noto?Septima lux venit non exhibitura sequentem,Et stabat vacuo iam tibi Parca colo.Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato;Clamavit moriens lingua: 'Corinna, vale!'