Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet,Udaque perpetuo gramine terra viret.Siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarumDicitur, obscenae quo prohibentur aves.Illic innocui late pascuntur oloresEt vivax phoenix, unica semper avis;Explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas,Oscula dat cupido blanda columba mari.Psittacus has inter nemorali sede receptusConvertit volucres in sua verba pias.Ossa tegit tumulus — tumulus pro corpore magnus —Quo lapis exiguus par sibi carmen habet:Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro.Ora fuere mihi plus ave docta loqui.Ergo sufficiam reus in nova crimina semper?Ut vincam, totiens dimicuisse piget.Sive ego marmorei respexi summa theatri,Eligis e multis, unde dolere velis;Candida seu tacito vidit me femina vultu,In vultu tacitas arguis esse notas.Siquam laudavi, misero petis ungue capillos;Si culpo, crimen dissimulare putas.Sive bonus color est, in te quoque frigidus esse,Seu malus, alterius dicor amore mori.Atque ego peccati vellem mihi conscius essem!Aequo animo poenam, qui meruere, ferunt;Nunc temere insimulas credendoque omnia frustraIpsa vetas iram pondus habere tuam.Adspice, ut auritus miserandae sortis asellusAdsiduo domitus verbere lentus eat!Ecce novum crimen! sollers ornare CypassisObicitur dominae contemerasse torum.Di melius, quam me, si sit peccasse libido,Sordida contemptae sortis amica iuvet!Quis Veneris famulae conubia liber inireTergaque conplecti verbere secta velit?Adde, quod ornandis illa est operata capillisEt tibi perdocta est grata ministra manu —Scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem!Quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret?