Haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum —In bona cur quisquam tertius ista venit?'Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit; at illiConscia purpureus venit in ora pudor,Quale coloratum Tithoni coniuge caelumSubrubet, aut sponso visa puella novo;Quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae,Aut ubi cantatis Luna laborat equis,Aut quod, ne longis flavescere possit ab annis,Maeonis Assyrium femina tinxit ebur.Hic erat aut alicui color ille simillimus horum,Et numquam visu pulchrior illa fuit.Spectabat terram — terram spectare decebat;Maesta erat in vultu — maesta decenter erat.Sicut erant, et erant culti, laniare capillosEt fuit in teneras impetus ire genas —Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti;Defensa est armis nostra puella suis.Qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi,Oscula ne nobis deteriora daret.Risit et ex animo dedit optima — qualia possentExcutere irato tela trisulca Iovi;Torqueor infelix, ne tam bona senserit alter,Et volo non ex hac illa fuisse nota.Haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt,Et quiddam visa est addidicisse novi.Quod nimium placuere, malum est, quod tota labellisLingua tua est nostris, nostra recepta tuis.Nec tamen hoc unum doleo — non oscula tantumIuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror;Illa nisi in lecto nusquam potuere doceri.Nescio quis pretium grande magister habet.Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,Occidit — exequias ite frequenter, aves!Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnisEt rigido teneras ungue notate genas;Horrida pro maestis lanietur pluma capillis,Pro longa resonent carmina vestra tuba!Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,Expleta est annis ista querela suis;