Quaerit aquas in aquis et poma fugacia captatTantalus — hoc illi garrula lingua dedit.Dum nimium servat custos Iunonius Io,Ante suos annos occidit; illa dea est!Vidi ego conpedibus liventia crura gerentem,Unde vir incestum scire coactus erat.Poena minor merito. nocuit mala lingua duobus;Vir doluit, famae damna puella tulit.Crede mihi, nulli sunt crimina grata marito,Nec quemquam, quamvis audiat, illa iuvant.Seu tepet, indicium securas prodis ad aures;Sive amat, officio fit miser ille tuo.Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur;Iudicis illa sui tuta favore venit.Viderit ipse licet, credet tamen ille negantiDamnabitque oculos et sibi verba dabit.Adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse,Et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!'Quid dispar certamen inis? tibi verbera victoAdsunt, in gremio iudicis illa sedet.Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimusToxica, non stricto fulminat ense manus.Quaerimus, ut tuto per te possimus amare.Quid precibus nostris mollius esse potest?Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servasMutua nec Veneris gaudia nosse potes!Qui primus pueris genitalia membra recidit,Vulnera quae fecit, debuit ipse pati.Mollis in obsequium facilisque rogantibus esses,Si tuus in quavis praetepuisset amor.Non tu natus equo, non fortibus utilis armis;Bellica non dextrae convenit hasta tuae.Ista mares tractent; tu spes depone viriles.Sunt tibi cum domina signa ferenda tua.Hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit;Si careas illa, quis tuus usus erit?Est etiam facies, sunt apti lusibus anni;Indigna est pigro forma perire situ.Fallere te potuit, quamvis habeare molestus;Non caret effectu, quod voluere duo.