Hesterna vidi spatiantem luce puellamIlla, quae Danai porticus agmen habet.Protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi.Rescripsit trepida 'non licet!' illa manu;Et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est,Quod nimium dominae cura molesta tua est.Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereriDesine; quem metuit quisque, perisse cupit.Vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret,Unde nihil, quamvis non tueare, perit?Sed gerat ille suo morem furiosus amoriEt castum, multis quod placet, esse putet;Huic furtiva tuo libertas munere detur,Quam dederis illi, reddat ut illa tibi.Conscius esse velis — domina est obnoxia servo;Conscius esse times — dissimulare licet.Scripta leget secum — matrem misisse putato!Venerit ignotus — postmodo notus erit.Ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam:Visat! iudiciis aegra sit illa tuis.Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget,Inposita gremio stertere fronte potes.Nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim,Quaesieris nec tu curva theatra time!Conscius adsiduos commissi tollet honores —Quis minor est autem quam tacuisse labor?Ille placet versatque domum neque verbera sentit;Ille potens — alii, sordida turba, iacent.Huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes;Atque ambo domini, quod probat una, probant.Cum bene vir traxit vultum rugasque coegit,Quod voluit fieri blanda puella, facit.Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat,Et simulet lacrimas carnificemque vocet.Tu contra obiciens, quae tuto diluat illa,Et veris falso crimine deme fidem.Sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent.Haec fac, in exiguo tempore liber eris.Adspicis indicibus nexas per colla catenas?Squalidus orba fide pectora carcer habet.