Viderat hoc in me vitium versuta Corinna,Quaque capi possem, callida norat opem.A, quotiens sani capitis mentita doloresCunctantem tardo iussit abire pede!A, quotiens finxit culpam, quantumque licebatInsonti, speciem praebuit esse nocens!Sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis,Rursus erat votis comis et apta meis.Quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabatOscula, di magni, qualia quotque dabat!Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,Saepe time simulans, saepe rogata nega;Et sine me ante tuos proiectum in limine postisLonga pruinosa frigora nocte pati.Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;Hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei.Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobisVertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.Si numquam Danaen habuisset aenea turris,Non esset Danae de Iove facta parens;Dum servat Iuno mutatam cornibus Io,Facta est, quam fuerat, gratior illa Iovi.Quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondisCarpat et e magno flumine potet aquam.Siqua volet regnare diu, deludat amantem.Ei mihi, ne monitis torquear ipse meis!Quidlibet eveniat, nocet indulgentia nobis —Quod sequitur, fugio; quod fugit, ipse sequor.At tu, formosae nimium secure puellae,Incipe iam prima claudere nocte forem.Incipe, quis totiens furtim tua limina pulset,Quaerere, quid latrent nocte silente canes,Quas ferat et referat sollers ancilla tabellas,Cur totiens vacuo secubet ipsa toro.Mordeat ista tuas aliquando cura medullas,Daque locum nostris materiamque dolis.Ille potest vacuo furari litore harenas,Uxorem stulti siquis amare potest.Iamque ego praemoneo: nisi tu servare puellamIncipis, incipiet desinere esse mea!