Inplicuitque suos circum mea colla lacertosEt, quae me perdunt, oscula mille dedit.Vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis,Resque domi gestas et mea bella cano.Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostraCrevit, et huic operi quamlibet aptus eram.Risit Amor pallamque meam pictosque cothurnosSceptraque privata tam cito sumpta manu.Hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,Deque cothurnato vate triumphat Amor.Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris —Ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis! —Aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi,Scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,Quod Paris et Macareus et quod male gratus IasonHippolytique parens Hippolytusque legant,Quodque tenens strictum Dido miserabilis ensemDicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.Quam cito de toto rediit meus orbe SabinusScriptaque diversis rettulit ille locis!Candida Penelope signum cognovit Ulixis;Legit ab Hippolyto scripta noverca suo.Iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae,Quodque legat Phyllis, si modo vivit, adest.Tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit;Det votam Phoebo Lesbis amata lyram.Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canentiAureus in medio Marte tacetur Amor.Et Paris est illic et adultera, nobile crimen,Et comes extincto Laodamia viro.Si bene te novi, non bella libentius istisDicis, et a vestris in mea castra venis.Si tibi non opus est servata, stulte, puella,At mihi fac serves, quo magis ipse velim!Quod licet, ingratum est; quod non licet acrius urit.Ferreus est, siquis, quod sinit alter, amatSperemus pariter, pariter metuamus amantes,Et faciat voto rara repulsa locum.Quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet?Nil ego, quod nullo tempore laedat, amo!