Scilicet, ut careat rugarum crimine venter,Sternetur pugnae tristis harena tuae?Si mos antiquis placuisset matribus idem,Gens hominum vitio deperitura fuit,Quique iterum iaceret generis primordia nostriIn vacuo lapides orbe, parandus erat.Quis Priami fregisset opes, si numen aquarumIusta recusasset pondera ferre Thetis?Ilia si tumido geminos in ventre necasset,Casurus dominae conditor Urbis erat;Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo,Caesaribus tellus orba futura fuit.Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,Temptasset, quod tu, si tua mater opus;Ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,Vidissem nullos matre negante dies.Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis,Pomaque crudeli vellis acerba manu?Sponte fluant matura sua — sine crescere nata;Est pretium parvae non leve vita morae.Vestra quid effoditis subiectis viscera telis,Et nondum natis dira venena datis?Colchida respersam puerorum sanguine culpantAque sua caesum matre queruntur Ityn;Utraque saeva parens, sed tristibus utraque causisIactura socii sanguinis ulta virum.Dicite, quis Tereus, quis vos inritet IasonFigere sollicita corpora vestra manu?Hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris,Perdere nec fetus ausa leaena suos.At tenerae faciunt, sed non inpune, puellae;Saepe, suos utero quae necat, ipsa perit.Ipsa perit, ferturque rogo resoluta capillos,Et clamant 'merito!' qui modo cumque vident.Ista sed aetherias vanescant dicta per auras,Et sint ominibus pondera nulla meis!Di faciles, peccasse semel concedite tuto,Et satis est; poenam culpa secunda ferat!Anule, formosae digitum vincture puellae,In quo censendum nil nisi dantis amor,