Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat:'Conveniens vitae mors fuit ista tuae!'Prima malas docuit mirantibus aequoris undisPeliaco pinus vertice caesa vias,Quae concurrentis inter temeraria cautesConspicuam fulvo vellere vexit ovem.O utinam, nequis remo freta longa moveret,Argo funestas pressa bibisset aquas!Ecce, fugit notumque torum sociosque PenatesFallacisque vias ire Corinna parat.Quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timeboEt gelidum Borean egelidumque Notum!Non illic urbes, non tu mirabere silvas;Una est iniusti caerula forma maris.Nec medius tenuis conchas pictosque lapillosPontus habet; bibuli litoris illa mora est.Litora marmoreis pedibus signate, puellae;Hactenus est tutum — cetera caeca via est.Et vobis alii ventorum proelia narrent;Quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas;Et quibus emineant violenta Ceraunia saxis;Quo lateant Syrtes magna minorque sinu.Haec alii referant ad vos; quod quisque loquetur,Credite! credenti nulla procella nocet.Sero respicitur tellus, ubi fune solutoCurrit in inmensum panda carina salum;Navita sollicitus cum ventos horret iniquosEt prope tam letum, quam prope cernit aquam.Quod si concussas Triton exasperet undas,Quam tibi sit toto nullus in ore color!Tum generosa voces fecundae sidera LedaeEt 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!'Tutius est fovisse torum, legisse libellos,Threiciam digitis increpuisse lyram.At, si vana ferunt volucres mea dicta procellae,Aequa tamen puppi sit Galatea tuae!Vestrum crimen erit talis iactura puellae,Nereidesque deae Nereidumque pater.Vade memor nostri vento reditura secundo;Inpleat illa tuos fortior aura sinus!