Mittitur infestos alter speculator in hostes;In rivale oculos alter, ut hoste, tenet.Ille graves urbes, hic durae limen amicaeObsidet; hic portas frangit, at ille fores.Saepe soporatos invadere profuit hostesCaedere et armata vulgus inerme manu.Sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi,Et dominum capti deseruistis equi.Nempe maritorum somnis utuntur amantes,Et sua sopitis hostibus arma movent.Custodum transire manus vigilumque catervasMilitis et miseri semper amantis opus.Mars dubius nec certa Venus; victique resurgunt,Quosque neges umquam posse iacere, cadunt.Ergo desidiam quicumque vocabat amorem,Desinat. ingenii est experientis amor.Ardet in abducta Briseide magnus Achilles —Dum licet, Argeas frangite, Troes, opes!Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma,Et, galeam capiti quae daret, uxor erat.Summa ducum, Atrides, visa Priameide ferturMaenadis effusis obstipuisse comis.Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit;Notior in caelo fabula nulla fuit.Ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;Mollierant animos lectus et umbra meos.Inpulit ignavum formosae cura puellaeIussit et in castris aera merere suis.Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.Qui nolet fieri desidiosus, amet!Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinisConiugibus belli causa duobus erat,Qualis erat Lede, quam plumis abditus albisCallidus in falsa lusit adulter ave,Qualis Amymone siccis erravit in agris,Cum premeret summi verticis urna comas —Talis eras; aquilamque in te taurumque timebam,Et quidquid magno de Iove fecit amor.Nunc timor omnis abest, animique resanuit error,Nec facies oculos iam capit ista meos.