Et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem;Fit cito per multas praeda petita manus.Cum te deficient poscendi munera causae,Natalem libo testificare tuum!Ne securus amet nullo rivale, caveto;Non bene, si tollas proelia, durat amor.Ille viri videat toto vestigia lectoFactaque lascivis livida colla notis.Munera praecipue videat, quae miserit alter.Si dederit nemo, Sacra roganda Via est.Cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet,Quod numquam reddas, commodet, ipsa roga!Lingua iuvet mentemque tegat — blandire noceque;Inpia sub dulci melle venena latent.Haec si praestiteris usu mihi cognita longo,Nec tulerint voces ventus et aura meas,Saepe mihi dices vivae bene, saepe rogabis,Ut mea defunctae molliter ossa cubent.'Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra,At nostrae vix se continuere manus,Quin albam raramque comam lacrimosaque vinoLumina rugosas distraherentque genas.Di tibi dent nullosque Lares inopemque senectam,Et longas hiemes perpetuamque sitim!Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido;Attice, crede mihi, militat omnis amans.Quae bello est habilis, Veneri quoque convenit aetas.Turpe senex miles, turpe senilis amor.Quos petiere duces animos in milite forti,Hos petit in socio bella puella viro.Pervigilant ambo; terra requiescit uterque —Ille fores dominae servat, at ille ducis.Militis officium longa est via; mitte puellam,Strenuus exempto fine sequetur amans.Ibit in adversos montes duplicataque nimboFlumina, congestas exteret ille nives,Nec freta pressurus tumidos causabitur EurosAptaque verrendis sidera quaeret aquis.Quis nisi vel miles vel amans et frigora noctisEt denso mixtas perferet imbre nives?