Vos quoque, crudeles rigido cum limine postesDuraque conservae ligna, valete, fores!Adde manus in vincla meas — meruere catenas —Dum furor omnis abit, siquis amicus ades!Nam furor in dominam temeraria bracchia movit;Flet mea vaesana laesa puella manu.Tunc ego vel caros potui violare parentesSaeva vel in sanctos verbera ferre deos!Quid? non et clipei dominus septemplicis AiaxStravit deprensos lata per arva greges,Et, vindex in matre patris, malus ultor, OrestesAusus in arcanas poscere tela deas?Ergo ego digestos potui laniare capillos?Nec dominam motae dedecuere comae.Sic formosa fuit. talem Schoeneida dicamMaenalias arcu sollicitasse feras;Talis periuri promissaque velaque TheseiFlevit praecipites Cressa tulisse Notos;Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,Procubuit templo, casta Minerva, tuo.Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.Sed taciti fecere tamen convicia vultus;Egit me lacrimis ore silente reum.Ante meos umeris vellem cecidisse lacertos;Utiliter potui parte carere mei.In mea vaesanas habui dispendia viresEt valui poenam fortis in ipse meam.Quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae?Debita sacrilegae vincla subite manus!An, si pulsassem minimum de plebe Quiritem,Plecterer — in dominam ius mihi maius erit?Pessima Tydides scelerum monimenta reliquit.Ille deam primus perculit — alter ego!Et minus ille nocens. mihi, quam profitebar amareLaesa est; Tydides saevus in hoste fuit.I nunc, magnificos victor molire triumphos,Cinge comam lauro votaque redde Iovi,Quaeque tuos currus comitantum turba sequetur,Clamet 'io! forti victa puella viro est!'