Non ego militibus venio comitatus et armis;Solus eram, si non saevus adesset Amor.Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum;Ante vel a membris dividar ipse meis.Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinumMecum est et madidis lapsa corona comis.Arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis?Tempora noctis eunt; excute poste seram!Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantisVerba dat in ventos aure repulsa tua?At, memini, primo, cum te celare volebam,Pervigil in mediae sidera noctis eras.Forsitan et tecum tua nunc requiescit amica —Heu, melior quanto sors tua sorte mea!Dummodo sic, in me durae transite catenae!Tempora noctis eunt; excute poste seram!Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes,Raucaque concussae signa dedere fores?Fallimur — inpulsa est animoso ianua vento.Ei mihi, quam longe spem tulit aura meam!Si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae,Huc ades et surdas flamine tunde foris!Urbe silent tota, vitreoque madentia roreTempora noctis eunt; excute poste seram!Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse,Quem face sustineo, tecta superba petam.Nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent;Illa pudore vacat, Liber Amorque metu.Omnia consumpsi, nec te precibusque minisqueMovimus, o foribus durior ipse tuis.Non te formosae decuit servare puellaeLimina, sollicito carcere dignus eras.Iamque pruinosus molitur Lucifer axes,Inque suum miseros excitat ales opus.At tu, non laetis detracta corona capillis,Dura super tota limina nocte iace!Tu dominae, cum te proiectam mane videbit,Temporis absumpti tam male testis eris.Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem;Lente nec admisso turpis amante, vale!