Quos umeros, quales vidi tetigique lacertos!Forma papillarum quam fuit apta premi!Quam castigato planus sub pectore venter!Quantum et quale latus! quam iuvenale femur!Singula quid referam? nil non laudabile vidiEt nudam pressi corpus ad usque meum.Cetera quis nescit? lassi requievimus ambo.Proveniant medii sic mihi saepe dies!Ianitor — indignum! — dura religate catena,Difficilem moto cardine pande forem!Quod precor, exiguum est — aditu fac ianua parvoObliquum capiat semiadaperta latus.Longus amor tales corpus tenuavit in ususAptaque subducto pondere membra dedit.Ille per excubias custodum leniter ireMonstrat: inoffensos derigit ille pedes.At quondam noctem simulacraque vana timebam;Mirabar, tenebris quisquis iturus erat.Risit, ut audirem, tenera cum matre CupidoEt leviter 'fies tu quoque fortis' ait.Nec mora, venit amor — non umbras nocte volantis,Non timeo strictas in mea fata manus.Te nimium lentum timeo, tibi blandior uni;Tu, me quo possis perdere, fulmen habes.Adspice — uti videas, inmitia claustra relaxa —Uda sit ut lacrimis ianua facta meis!Certe ego, cum posita stares ad verbera veste,Ad dominam pro te verba tremente tuli.Ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam —Heu facinus! — pro me nunc valet illa parum?Redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.Tempora noctis eunt; excute poste seram!Excute! sic, inquam, longa relevere catena,Nec tibi perpetuo serva bibatur aqua!Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis,Roboribus duris ianua fulta riget.Urbibus obsessis clausae munimina portaeProsunt; in media pace quid arma times?Quid facies hosti, qui sic excludis amantem?Tempora noctis eunt; excute poste seram!