Hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris,Conscia de tergo pallia deme tuo.Vir bibat usque roga — precibus tamen oscula desint! —Dumque bibit, furtim si potes, adde merum.Si bene conpositus somno vinoque iacebit,Consilium nobis resque locusque dabunt.Cum surges abitura domum, surgemus et omnes,In medium turbae fac memor agmen eas.Agmine me invenies aut invenieris in illo:Quidquid ibi poteris tangere, tange, mei.Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas;Separor a domina nocte iubente mea.Nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis,Qua licet, ad saevas prosequar usque fores.Oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:Quod mihi das furtim, iure coacta dabis.Verum invita dato — potes hoc — similisque coactae;Blanditiae taceant, sitque maligna Venus.Si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto;Si minus, at certe te iuvet inde nihil.Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,Cras mihi constanti voce dedisse nega!Aestus erat, mediamque dies exegerat horam;Adposui medio membra levanda toro.Pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae;Quale fere silvae lumen habere solent,Qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo,Aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies.Illa verecundis lux est praebenda puellis,Qua timidus latebras speret habere pudor.Ecce, Corinna venit, tunica velata recincta,Candida dividua colla tegente coma —Qualiter in thalamos famosa Semiramis isseDicitur, et multis Lais amata viris.Deripui tunicam — nec multum rara nocebat;Pugnabat tunica sed tamen illa tegi.Quae cum ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet,Victa est non aegre proditione sua.Ut stetit ante oculos posito velamine nostros,In toto nusquam corpore menda fuit.