Talis erat domita Bacchus Gangetide terra;Tu gravis alitibus, tigribus ille fuit.Ergo cum possim sacri pars esse triumphi,Parce tuas in me perdere, victor, opes!Adspice cognati felicia Caesaris arma —Qua vicit, victos protegit ille manu.Iusta precor: quae me nuper praedata puella est,Aut amet aut faciat, cur ego semper amem!A, nimium volui — tantum patiatur amari;Audierit nostras tot Cytherea preces!Accipe, per longos tibi qui deserviat annos;Accipe, qui pura norit amare fide!Si me non veterum commendant magna parentumNomina, si nostri sanguinis auctor eques,Nec meus innumeris renovatur campus aratris,Temperat et sumptus parcus uterque parens —At Phoebus comitesque novem vitisque repertorHac faciunt, et me qui tibi donat, Amor,Et nulli cessura fides, sine crimine moresNudaque simplicitas purpureusque pudor.Non mihi mille placent, non sum desultor amoris:Tu mihi, siqua fides, cura perennis eris.Tecum, quos dederint annos mihi fila sororum,Vivere contingat teque dolente mori!Te mihi materiem felicem in carmina praebe —Provenient causa carmina digna sua.Carmine nomen habent exterrita cornibus IoEt quam fluminea lusit adulter ave,Quaeque super pontum simulato vecta iuvencoVirginea tenuit cornua vara manu.Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem,Iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem —Ultima coena tuo sit, precor, illa viro!Ergo ego dilectam tantum conviva puellamAdspiciam? tangi quem iuvet, alter erit,Alteriusque sinus apte subiecta fovebis?Iniciet collo, cum volet, ille manum?Desino mirari, posito quod candida vinoAtracis ambiguos traxit in arma viros.