Facta manu culpaque tua dispendia sentis;Ipsa dabas capiti mixta venena tuo.Nunc tibi captivos mittet Germania crines;Tuta triumphatae munere gentis eris.O quam saepe comas aliquo mirante rubebis,Et dices: 'empta nunc ego merce probor,Nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram.Fama tamen memini cum fuit ista mea.'Me miserum! lacrimas male continet oraque dextraProtegit ingenuas picta rubore genas.Sustinet antiquos gremio spectatque capillos,Ei mihi, non illo munera digna loco!Collige cum vultu mentem! reparabile damnum est.Postmodo nativa conspiciere coma.Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos,Ingeniique vocas carmen inertis opus;Non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,Praemia militiae pulverulenta sequi,Nec me verbosas leges ediscere nec meIngrato vocem prostituisse foro?Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennisQuaeritur, in toto semper ut orbe canar.Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,Dum rapidas Simois in mare volvet aquas;Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit,Dum cadet incurva falce resecta Ceres.Battiades semper toto cantabitur orbe;Quamvis ingenio non valet, arte valet.Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno;Cum sole et luna semper Aratus erit;Dum fallax servus, durus pater, inproba lenaVivent et meretrix blanda, Menandros erit;Ennius arte carens animosique Accius orisCasurum nullo tempore nomen habent.Varronem primamque ratem quae nesciet aetas,Aureaque Aesonio terga petita duci?Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,Exitio terras cum dabit una dies;Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur,Roma triumphati dum caput orbis erit;