At si passa fores, quid erat spatiosius illis?Contigerant imum, qua patet usque, latus.Quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres?Vela colorati qualia Seres habent,Vel pede quod gracili deducit aranea filum,Cum leve deserta sub trabe nectit opus.Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille,Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color —Qualem clivosae madidis in vallibus IdaeArdua derepto cortice cedrus habet.Adde, quod et dociles et centum flexibus aptiEt tibi nullius causa doloris erant.Non acus abrupit, non vallum pectinis illos.Ornatrix tuto corpore semper erat;Ante meos saepe est oculos ornata nec umquamBracchia derepta saucia fecit acu.Saepe etiam nondum digestis mane capillisPurpureo iacuit semisupina toro.Tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche,Cum temere in viridi gramine lassa iacet.Cum graciles essent tamen et lanuginis instar,Heu, male vexatae quanta tulere comae!Quam se praebuerunt ferro patienter et igni,Ut fieret torto nexilis orbe sinus!Clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines!Sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo!Vim procul hinc remove! non est, qui debeat uri;Erudit admotas ipse capillus acus.'Formosae periere comae — quas vellet Apollo,Quas vellet capiti Bacchus inesse suo!Illis contulerim, quas quondam nuda DionePingitur umenti sustinuisse manu.Quid male dispositos quereris periisse capillos?Quid speculum maesta ponis, inepta, manu?Non bene consuetis a te spectaris ocellis;Ut placeas, debes inmemor esse tui.Non te cantatae laeserunt paelicis herbae,Non anus Haemonia perfida lavit aqua;Nec tibi vis morbi nocuit — procul omen abesto! —Nec minuit densas invida lingua comas.