E quibus exierat, traiecit viscera ferroFilius, et poenae causa monile fuit.Nec tamen indignum est a divite praemia posci;Munera poscenti quod dare possit, habet.Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;Praebeat Alcinoi poma benignus ager!Officium pauper numeret studiumque fidemque;Quod quis habet, dominae conferat omne suae.Est quoque carminibus meritas celebrare puellasDos mea; quam volui, nota fit arte mea.Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;Carmina quam tribuent, fama perennis erit.Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi;Quod nego poscenti, desine velle, dabo!Colligere incertos et in ordine ponere crinesDocta neque ancillas inter habenda Nape,Inque ministeriis furtivae cognita noctisUtilis et dandis ingeniosa notisSaepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam,Saepe laboranti fida reperta mihi —Accipe et ad dominam peraratas mane tabellasPerfer et obstantes sedula pelle moras!Nec silicum venae nec durum in pectore ferrum,Nec tibi simplicitas ordine maior adest.Credibile est et te sensisse Cupidinis arcus —In me militiae signa tuere tuae!Si quaeret quid agam, spe noctis vivere dices;Cetera fert blanda cera notata manu.Dum loquor, hora fugit. vacuae bene redde tabellas,Verum continuo fac tamen illa legat.Adspicias oculos mando frontemque legentis;Et tacito vultu scire futura licet.Nec mora, perlectis rescribat multa, iubeto;Odi, cum late splendida cera vacat.Conprimat ordinibus versus, oculosque moreturMargine in extremo littera rasa meos.Quid digitos opus est graphio lassare tenendo?Hoc habeat scriptum tota tabella 'veni!'Non ego victrices lauro redimire tabellasNec Veneris media ponere in aede morer.