Abrotanum, et longe nascentis cornua cervi.Sic nox tuta viris. At si quis peste diurnaFata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis,Psyllorumque ingens et rapti pugna veneni.Nam primum tacta designat membra saliva,Quae cohibet virus, retinetque in vulnere pestem.Plurima tum volvit spumanti carmina linguaMurmure continuo, nec dant suspiria cursusVulneris, aut minimum patiuntur fata tacere.Saepe quidem pestis nigris inserta medullisExcantata fugit: sed si quod tardius auditVirus, et elicitum iussumque exire repugnat,tunc superincumbens pallentia vulnera lambit,Ore venena trahens, et siccat dentibus artus,Extractamque tenens gelido de corpore mortemExspuit: et cuius morsus superaverit anguis,Iam promtum Psyllis vel gustu nosse veneni.Hoc igitur melior tandem Romana iuventusAuxilio, late squalentibus errat in arvis.Bis positis Phoebe flammis, bis luce receptaVidit arenivagum surgens fugiensque Catonem.Iamque illis magis atque magis durescere pulvisCoepit, et in terram Libye spissata reverti.Iamque procul rarae nemorum se tollere frondes:Surgere congesto non culta mapalia culmo.Quanta dedit miseris melioris gaudia terrae,Cum primum saevos contra videre leones!Proxima Leptis erat, cuius statione quietamExegere hiemem, nimbis flammisque carentem.Caesar ut Emathia satiatus clade recessit,Caetera curarum proiecit pondera, soliIntentus genero: cuius vestigia frustraTerris sparsa legens, fama duce tendit in undas,Threiciasque legit fauces, et amore notatumAequor, et Heroas lacrimoso litore turres,Qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle.Non Asiam brevioris aquae disterminat usquamFluctus ab Europa, quamvis Byzantion arctoPontus et ostriferam dirimat Chalcedona cursu,Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis.