Nam neque congestae struxere cubilia frondesNec culmis crevere tori: sed corpora fatisExpositi volvuntur humo, calidoque vaporeAdliciunt gelidas nocturno frigore pestes:Innocuosque diu rictus torpente venenoInter membra fovent. Nec, quae mensura viarum,Quisve modus, norant, coelo duce. Saepe querentes,Reddite, di, clamant, miseris, quae fugimus, arma:Reddite Thessaliam. Patimur cur segnia fataIn gladios iurata manus? Pro Caesare pugnantDipsades, et peragunt civilia bella cerastae.Ire libet, qua zona rubens atque axis inustusSolis equis: iuvat aetheriis adscribere caussis,Quod peream, coeloque mori. Nil, Africa, de te,Nec de te, natura, queror: tot monstra ferentem,Gentibus ablatum, dederas serpentibus orbem:Impatienseque solum Cereris, cultore negato,Damnasti, atque homines voluisti deesse venenis.In loca serpentum nos venimus: accipe poenas,Tu, quisquis superum, commercia nostra perosus,Hinc torrente plaga, dubiis hinc Syrtibus orbemAbrumpens, medio posuisti limite mortes.Per secreta tui bellum civile recessusVadit; et arcani miles tibi conscius orbisClaustra petit mundi. Forsan maiora supersuntIngressis. Coeunt ignes stridentibus undis,Et premitur natura poli. Sed longius istaNulla iacet tellus, quam fama cognita nobisTristia regna Iubae. Quaeremus forsitan istasSerpentum terras; habet et solatia coelum:Vivit adhuc aliquid. Patriae non arva requiro,Europamque, alios soles, Asiamque, videntem:Qua te parte poli, qua te tellure reliqui,Africa? Cyrenis etiam nunc bruma rigebat.Exiguane via legem convertimus anni?Imus in adversos axes: evolvimur orbe:Terga damus ferienda Noto. Nunc forsitan ipsa estSub pedibus iam Roma meis. Solatia fatiHaec petimus: veniant hostes, Caesarque sequatur,Qua fugimus. Sic dura suos patienia questus